GERYON sive GERYONES

GERYON sive GERYONES
GERYON, sive GERYONES
Chrysaoris fil. Hesiod. Trium Hispanicarum insularum Rex priscus Belearidum viz duarum, et Ebusi, quae res locum fecit Poetarum fabulis, ut Geryonem tricorporeum fuisse dicerent Hunc Hercules interfecit, bovesque eius in Graeciam abegit. Sunt etiam qui idcirco Geryonem tricorporem creditum velint, quod tres fuerint eodem nomine fratres, tantâ inter se animorum concordiâ viventes, ut animâ unâ regi putarentur. Hesiod. in Theog.
Χρυσάωρ δ᾿ ἔτεκε τρικέφαλον Τηρυονῆα.
Euripid. in Herc. Fur. vocat eum Γρισώματον βοτῆρα Ε᾿ρυθείας. Nonnus Bassaricor. l. 25.
Κάλλιπε καὶ τριλόφοιο καρήατα Τηρυονὴος
Lucret. de Rer. nat. l. 5. v. 28.
Quidve tripectora tergemini vis Geryonai.
Horat. Carm. l. 2. Od. 14. v. 7.
——— Qui ter amplum
Geryonem, Tityonique tristi
Compescit unda.
Virg. Aen. l. 7. v. 662.
Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva,
Idem l. 8. v. 202.
Tergemini nece Geryonis, spoliisque superbus,
Ovid. Met. l. 9. v. 184.
——— Nec me pastoris Iberi
Forma triplex, nec sorma triplex tua, Cerbere, movit.
Sil. Ital. Punic. Bell. l. 13. v. 200. et seqq.
Qualis Atlantiaco memoratur litore quondam
Monstrum Geryones immane tricorporis irae.
Cui tres in pugna dextrae varia arma gerebant,
Una ignes saevos, ast altera pone sagittas
Fundebat, validam torquebat tertia cornum,
Atque uno diversa dabat tria vulnera nisu.
Palaephatus: Γηρυόνην φασὶν ὅτι τρικέφαλος ἦν, ἀδύνατον δὲ σῶμα τρεῖς κεφαλὰς ἔχειν, ἦν δὲ τοῖον δὲ τοῦτο. Πολις ἐςτὶν εν τῷ Ε᾿υξείνῳ πόντῳ Ερικαξηνία καλουμένη, ἦν δὲ Γηρυόνης εν τοῖς τότε ἀνθρώποις ὀνομαςτὸς, πλούτω τε καὶ ἀλλοις διαφέρων. Ε῎χε δὲ καὶ βοῶν ἀγέλην ςθαυμαςτην`, ἐφ᾿ ἢν ἐλθων Η῾ρακλῆς ἀντιποιούμενον Γηρυόνην ἔκτεινεν. Ο῾ι δὲ ςθεώμενοι περιελαυναμένας τὰς βοῦς, ἐθαύμαζον, ἦσαν γὰρ τὸ μὲν μέγεθος, μικραὶ, ὐπὸ δὲ κεφαλῆς ἐπὶ τῆ ὀσφύϊ μικραὶ καὶ σιμαὶ, κέρατα ουκ ἔχουσαι, ὀςτᾶ δὲ μακρὰ καὶ πλατέα. Πρὸς τους πυνθανομένους οὖν ἔλεγόν τινες: Η῾ρακλῆς ταύτας περιήλαϚεν, οὐσας Γηρυόνου σοῦ Τρικαρην´ου, τινες δὲ εν τοῦ λεγομένου ὑπέλαβον ἀυτὸν τρεῖς ἔχειν κηφαλάς. Voll. de de Idol. l. 3. c. 8. In Theologia Poetica et fulmen et tonitru designat Geryon. Nomen a sono, nam γηρύειν, φωνεῖν, λέγειν dicitur Hesych. illud autem ab Hebraeo garon, guttur, Dorice enim γαρύεμεν pro
γηρύειν Pind. Fingitur vero Geryon triplex, quia triplex vis fulminis, nam est et terebrans, materiâ subtili, et discutiens, materiâ ventosâ, et urens materiâ viscosâ. Hinc telum Iovis trisulcum dicitur. Boves tribuuntur ei, ob tonitrua, quae bubus comparantur ob boatum, sive horrendum strepitum quem edunt. Abigit Hercules eas boves, quando ignea illa vis, nube ruptâ in terras vibratur. Vide Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”